diē septimō mēnsis Iūniī
Nuntii Latini - A podcast by Discipuli Occidentalis Studiorum Universitatis Vasintoniensis - Saturdays
Categories:
Hī sunt Nuntiī Latīnī Vasintōniēnsēs, quī in Occidentālī studiōrum Ūniversitāte Vasintōniēnsī collectī sunt ac recitantur. Hodiē est septimus diēs mēnsis Iūniī. Netanyāhū invītātus Benjamin Netanyāhū, minister prīmārius Isrāēlītārum, ab utrāque factiōne Americānā īnvītātur quī diē vīcēsimō quartō mēnsis Jūliī coram senātū Americānōrum ōrātiōnem habeat ut bellum dēfendat, quod gerit in Palaestīnōs. Netanyāhū sōlus erit magistrātus alterīus gentis quī quattuor ōrātiōnēs in senātū recitāverit. Quīdam autem senātōrēs negant sē adfutūrōs; inter quōs numerātur Bernhardus Sanders, quī dīxit Netanyāhū iūs in bellō violāvisse. Violentia in Germaniā Manhēmī diē Veneris et diē Martis duo impetūs factī sunt in hominēs, et ūnus custōs pūblicus, quippe quī prīmum impetum cohibēre cōnātus esset, est occīsus. Diē enim Veneris custos pūblicus, quī Michaēlem Stüzenberger in politicam auctōritātem fidēī Mahōmētānōrum reclāmantem ā sīcāriō dēfendēbat, ipse cultrō est percussus, et sex aliī sunt vulnerātī. Cum percussor, Sulaiman Ataee nōmine in Afghāniā nātus esset et gregī latrōnum “Taliban” dictō favēret, Anna Faeser, ministra rēbus internīs praeposita, dīxit fierī posse ut necesse esset Afghanōs Sȳrōsque, quī perniciem salūtī pūblicae molīrēntur, celeriter dēportārī. Diē autem Martis Henrīcus Koch, candidātus factiōnis dextae, in eādem urbe alterō impetū est vulnerātus. Comitia Mexicāna Suffrāgiīs populāribus in Mexicō lātīs numerātīsque, Claudia Scheinbaum tantam tulit victōriam, quantā nullus alius candidātus hōc saeculō glōriārī potest, ac praeses creābitur Mexicānōrum. Ēius factiō, quae Mōrēna dīcitur, utramque dominātūra cameram senātūs Mexicānōrum vidētur. Inter comitia in regiōne Mexicānā, quae Angelopolis sīve Cīvitas Angelōrum dīcitur, duo hominēs sunt occīsī; et hōc annō duodēquadrāgintā candidātī, quī variōs magistrātūs ambiēbant, sunt interfectī, cum latrōnēs saeviōrēs quam annīs praeteritīs sē praestārent. Comitia Indōrum Suffrāgiīs Indōrum lātīs, Narendra Modī diē octāvō tertium creābitur minister prīmārius, quamquam factiō ēius populāris, quae inde ab annō bis millēsimō quartō decimō domināta erat, tantam clādem passa est ut auctōritātem perdiderit in senātū. Bukēlē inaugurātus Nayib Bukēlē diē Saturnī secundum creātus est praeses Salvātōriānōrum, ut quī mēnse Februāriō quattuor partēs omnium suffrāgiōrum tulisset. Inaugurātus Bukēlē ōrātiōnem habuit, quā dīxit Salvatōriam aegrōtāre sed cancrō, quō nōmine dominātiōnem latrōnum significāvit, tandem esse līberam. Iustitiō enim indictō Bukēlē ad octogintā mīlia cīvium sine crimine pūblicīs vinculīs tenet, quā rē, latrōnibus repressīs et pāce post diūturnōs tumultūs impositā, populārī favōre fruitur. Lēgātus Britannus dīmissus Iōannēs Benjamin, lēgātus Britannōrum, quī in Mexicōs missus erat, dīmissus est, cum sclōpum in comitem dīrexisset. Lēgātus iter faciēbat ad Sinalōam et Durangum cīvitātēs Mexicānōrum, quae ā latrōnibus vexantur; dē quā rē vidēbātur lēgātus iocārī. Quamquam lēgātus digitum nōn vidētur in manuleā sīve chēlā posuisse, nihilōminus cella glandium in sclōpō īnfixa erat, nec sclōpus, etiam quī exonerātus vidētur, in ullum hominem umquam dīrigī dēbet. Sīnēnsium Chang’e 6 Sīnēnsium instrūmentum explorātōrium, quod Chang’e sexta vocātur, in lūnae parte tenebrōsā dēscendit, specimina lapidum duōs diēs collēgit, deinde ā lūnā iterum in caelum cum speciminibus ascendit, ut in terram diē vīcēsimō quīntō regrediātur. Nulla alia gēns usque potuit specimina ā parte tenebrōsā colligere atque ad terram referre. Chang’e est nōmen deae Sinēnsis, quae ad lūnam ascendisse atque in palātiō lūnārī habitāre dīcitur. Boeing Starliner Americānī novissimam navem sīderālem, Starliner dictum, in caelum mīsērunt quae duōs astronautās, Sunītam Williams et Barrium Wilmore, integrōs incolumēsque tuilt ad Omnium Gentium Statiōnem Caelestem. Wi